Bellum Orbis Terrarum II

Article in other languages:

Schlaegel und eisen yellow.svg -2 (dubium) Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Tabulae Europae inter Bellum Orbis Terrarum II

Bellum Orbis Terrarum II, seu Bellum Mundanum II [1] quod saeviebat ex anno 1939 usque ad annum 1945, sic appellatur quod secundum bellum erat in quo fere omnes nationes totius orbis terrarum pugnabant. Etiam ultra modum Belli Orbis Terrarum Primi, bellum secundum fuit magnitudinis immensae, ingentem numerum victimarum praebens: primo bello duo milliones militum ceciderunt, in Bello Orbis Terrarum II 45 milliones vitam perdiderunt. Dum bellum geritur, 6 millionum Iudaeorum necati sunt in illa maxima caede civili quae dicitur Shoa, Adolfo Hitler (socio Benito Mussolini) auctore cum Henrico Himmler aliisque Naziis. Et bellum illum maximum et summa illa Iudaeorum caedes manserunt trauma inoblitum permultorum hominum.


Adventum militum Americanorum ad oram Francam die 6 Iunii 1944

Index

Loci

Bellum vehementissime gerebatur in Europa et Asia, antequam in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Auctores belli Germania, Italia et Iaponia fecerunt amicitatis foedus. Inter nationes quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia et Australia. Illae civitates foedere alligatae erant et ita 'alligatae' appellantur. Ex parte alligatorum, civitates hosticae etiam "potestates axis" (Anglice: axis powers) appellabantur. Locutio enim in usu erat de axi Berolinensi et Romano vel Berolinensi et Tociensi.

Tempora

Initium: Bellum in Europa, 1939-1940

Hitler civitates Germaniae finitimas vastare coepit. Mense Augusto anno 1939 Germaniae et Unioni Sovieticae placet, ne altera natio alteram aggredetur. Hoc pacto Germania Poloniam invadit die 1 Septembris eiusdem anni. Legiones Polonorum bellant pro patria unam mensem, legionibus Sovieticis die 17 Septembris quoque invadentibus. Victa sine magno commeatu atque molimento Polonia, Germani copias mense Martio 1940 contra Daniam et Norvegiam tranferunt et Maio Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum et Franciam irruperunt, facileque eas fere 1940 superant, Paridemque occupant. Tunc contra Britanniae insulam munus aeriale conieciunt. Proelio in aera aliquas menses facto, Germani se Britanniam invadere non posse vident copiis Britannicis in Britannia positis ad Germanos repellendum.

Anno 1941

Depopulata Iugoslavia mense Aprili 1941 et foedere cum Unione Sovietica pacto fracto, die 22 Iunii 1941 Hitler insano indulsit labori et Unionem Sovieticam adortus est. Mense Decembre accurate die 7 Decembris Iaponia sine belli denuntiatione contra Civitates Foederatae Americae proelium commisit cum tormentis et telis [2]castrum marinum Pearl Harbour (‘Porti Margaritarii’) in Havaiii aggressus est. Insequentibus diebus America Iaponiae, Germaniae et Italiae bellum indixit.

Anno 1942

Die 17 Iulii anni 1942 incepit pugna Stalingradensis inter copias Germaniae et Unionis Sovieticae. Die 4 Novembris anni 1942 exercitus Regni Britanniarum vicit copias Italiae et Germaniae prope El-Alamein in Aegypto. Die 8 Novembris anni 1942 legiones Americanae et Britannicae in litore Africae borealis Francicae exposuerunt.

Anno 1943

Die 2 Februarii anni 1943 copiae Unionis Sovieticae vicerunt in pugna Stalingradensi. Die 25 Iulii 1943 Magnum Consilium fascismi abdicationem Beniti Mussolini petivit et Mussolini se a munere Praesis Consilii ministrorum removit, sed iam die 8 Septembris 1943 a Germanis ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est. Die 23 Augusti anni 1943 copiae Germaniae victae sunt ab exercitu Unionis Sovieticae in pugna Kurskensi (quae a die 5 Iulii durabat).

Anno 1944

Die 6 Iunii anni 1944 legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt et in aliquos menses Galliam a dominio nazista liberaverunt.

Anno 1945

Post cladem Germanicorum et Italicorum militum etiam in Italia septemtrionale die 25 Aprilis 1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 27 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) manibus militum qui contra potestatem suam pugnabant comprehensus est et insequenti die suplicio affectus est.

Die 30 Aprilis 1945 Adolpho Hitler nece sibi conscito, Carolus Dönitz novus cancellarius Germanicus Germaniam expugnatam et victam die 2 Maii anni 1945 dedidit et ergo die 8 Maii anno 1945 bellum Europaeum finem habuit.

Die 12 Aprilis praese Americano Roosevelt mortuo, novo praeses Henricus Truman iussit bombas atomicas in urbes Iaponicas iecisse. Die 6 Augusti Hirosima die 9 Augusti Nagasacium eo modo deletae sunt. Haec terribilia et potentissima nova arma Iaponiam ad deditionem pellexerunt et nam die 2 Septembris Bellum orbis terrarum II finitum est.

De exitu belli

Ominibus victoribus dividendi Germaniam libido erat et ergo, bello finito, illa in quattuor partes divisa est. Unio Sovietica partem orientalem in sua potestate habuit; partes occidentales a Francia, Regno Britanniarum, et Civitatibus Foederatis Americae occupatae sunt. Anno 1949 duae civitates creatae sunt: in parte orientali Res publica Democratica Germanica et in regionibus ad occidentem versus Res publica Foederalis Germanica quae solum anno 1990 contributae sunt.

Anno 1946 inter praeclara iudicia Norimbergensia praecipui viri publici nazistae in ius vocati sunt et multi etiam capite damnati sunt.

Civitates participantes

Primae nationes quae belli initium fecerunt (asterisco monstrantur potestates axis):

Pelliculae

Nota

  1. Nuntii Latini, "II bellum mundanum ante LXX annos ortum" [1]
  2. cfr. bombardare in Luigi Castiglioni, Scevola Mariotti, Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. 4a editio a Piergiorgio Parroni curata (Taurini, 2007)


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Questions for article:

This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.


IHS Europe: Infrared Heating Systems for Home and Business.