|
Article on other languages:
|
Biblia, sive Biblia Sacra (gen. Bibliorum Sacrorum, sed Medio Aevo nonnumquam Bibliae Sacrae), sunt scriptura sancta Christianorum Iudaeorumque. Ex variis libris constat, sed non omnes illorum ab omnibus communitatibus religiosis agnoscuntur. Libri recepti a Catholicis Romanis Orthodoxisque sed non a Protestantibus appellantur "Apocrypha" seu, apud Catholicos Romanos, "Deuterocanonicos." Triginta novem libri primi Bibliorum a Iudaeis accipiuntur. Haec pars appellatur, more translaticio, "Vetus Testamentum." Hodie quoque appellatur Biblia Iudaica (Hebraice Thanach). Pars altera Bibliorum Sacrorum, quae ex viginti septem libris constat, a Christianis tantum accipitur, et ab omnibus fere "Novum Testamentum" appellatur. Vetus Testamentum plerumque Hebraice, partim Aramaice, Novum Testamentum Graece scriptum est. A Sancto Hieronymo, Biblia Sacrorum Latine translata sunt, et haec "Biblia Vulgata" nominatur. Multi Iudaei et Christiani libros Bibliorum quotidie legunt, sed etiam sunt homines minus religiosi qui studio Bibliorum Sacrorum se dedicant. Iohannes Gutenberg fuit primus qui libros machinis cum litteris mobilibus produxit, et circa 180 exempla Bibliorum versionis Vulgatae, praeclara Biblia Gutenberg, in chartas cannabaceas copiavit.
Vetus Testamentum seu ThanachLibri Veteris Testamenti Bibliorum Sacrorum, quarum antiquissimi sunt Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, et Deuteronomia, inter annos 1400 a.C.n. et 500 a.C.n. scripti sunt. Fertur illos scriptos esse a Moyse circa annum 1400 a.C.n., sed scholastici moderni dicunt eos esse post 700 a.C.n. scriptos. Plurimi Christiani, Iudaei, et scholastici moderni dicunt librum ultimum, illum Malachi, circa 500 a.C.n. scriptum esse. Novum TestamentumNovum Testamentum est altera pars Bibliorum Sacrorum Christianorum. PersonaeCitationes
Vide etiamFontesBiblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam[:] Divisionibus, Summariis et Concordantiis Ornata[:] Denuo ediderunt complures Scripturae Sacrae Professores Facultatis theologicae Parisiensis et Seminarii Sancti Sulpitii. Romae—Tornaci—Parisiis: Desclée et Socii, Edit. Pont., 1956. Imprimatur[:] Tornaci, die 21 Junii 1938[:] J. Lecouvet, Vic. Gen. Nexus externi
|
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.