Cannabis

del.icio.us del.icio.us
Digg Digg
Furl Furl
Reddit Reddit
Rojo Rojo
Add to OnlyWire
Cannabis
Cannabis vulga
Cannabis vulga
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Urticales
Familia: Cannabaceae
Genus: Cannabis
L.
Species

Cannabis sativa L.
Cannabis indica Lam.
Cannabis ruderalis Janisch.

Cannabis (-is, f.) est genus plantarum florantium, cuius omnes species descriptae, Cannabim sativam[1] L.[2], Cannabim indicam Lam., et Cannabim ruderalem Janisch.,[3] sunt Asiae centrali indigenae. Multo inter se docti differunt num genus debeat tres species describi, omnes variationes unius speciei esse putantes.[4]

Modis in permultis et saepius dissimilibus homines per aeva cannabim usurpabant, papyrum, funes, vestimenta, et vela cannabis fibris facientes, folia, flores, et semina cibo coquentes. Etiam, ingestabant cannabim medicinae medicamentoque, quia inest psychotropicum THC (Δ9, tetrahydrocannabinol), quod statu ebrietatis hominum mentes plangit.

Index

Philologia

Fons directus verbi cannabis est Graece: κάνναβις, -ιος, f. (acc. κάνναβιν, vel καννάβιδα), et parens verbi Graece fuit Scythianus vel Thracianus.[5][6], at fons primus incertius noscitur. Sunt sententiae propositae, at re vera est Wanderwort, cuius de originibus nescimus.

Videatur primo vultu radix verbi esse canna, sicut scripsit Isidorus: "Cannabum [sic] a similitudine cannae vocatum, sive a Graeca etymologia; nam illi cannabum κάνναβιν vocant."[7] Ergo, nonnulli fontem verbum cannabis arguaverunt esse Hebraicum vocabulum קְנֵה בֹּשֶׂם qěnēh bośem [canna aromatica].[6] Hi glottologi legunt Exodum 30:23 veteris testamenti:

קַח-לְךָ, בְּשָׂמִים רֹאשׁ, מָר-דְּרוֹר חֲמֵשׁ מֵאוֹת, וְקִנְּמָן-בֶּשֶׂם מַחֲצִיתוֹ חֲמִשִּׁים וּמָאתָיִם; וּקְנֵה-בֹשֶׂם, חֲמִשִּׁים וּמָאתָיִם. וּמָאתָיִם


Dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta.

Moses, Exodus 30:23

– convertit Hieronymus

Vulgius credunt qěnēh bośem esse calamum, vel cymbopogon, vel acorum.[8]

Immo contra, Raphael Mechoulam, cum Devanae, Breuer, et Zahalka, apud Universitatem Hebraicam Hierosolymae proponunt verbum Sanscriticum bhangaPersicum bangHebraicum pannag → Syriace qunnappa [9] → Arabice kunnabGraecum kάνναβις. Credunt pannag, ad Ezikiel 27:17 esse cannabim.[10]

יְהוּדָה וְאֶרֶץ יִשְׂרָאֵל, הֵמָּה רֹכְלָיִךְ; בְּחִטֵּי מִנִּית וּפַנַּג וּדְבַשׁ וָשֶׁמֶן, וָצֹרִי, נָתְנוּ, מַעֲרָבֵךְ


Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis.

Ezekiel, Ezekiel 37:17

– convertit Hieronymus


Aliae linguae

Aegyptie: šmšm.t cannabim refert. Ab initio hoc verbum sisamum esse crediderunt, tamen in scripturis hieroglyphicis, usus šmšm.t legerunt quibus sisamum usurpari non potest, sicut ad rudentes faciendos.[11][12]

Assyrie: [13]

  • azalla, cognatum Syriano verbo azal, cuius radix significat neo, nere.
  • gurgurru, cognatum Persico verbo gargarinj.
  • šamšami nissati [medicamentum doloris].


Speciei propria

Folia cannabis
Folia cannabis

Cannabis est herba annua et florens. Folia sunt serrata, cum inter 5–13 foliis per ramiculum. Omnia sunt folia paria, cum uno ad summum ramum. Planta est dioecia, ergo masculini cum staminibus et feminae cum pistillis in harundinibus separatis crescunt,[14], et androgynae monoeciae nonnumquam visae sunt.[15] Scimus Sinicos hoc novisse ab 200 a.E.V.. Er Ya, primum dictionarium Sinicum quod agriculturam explicavit, dicit: "Cannabis masculinus appellatur xi ma (西麻), femina ju ma (菊麻)."[16] Masculini flora staminata, pistillata autem feminae pariunt. Feminarum flora denique fructa et semina fiunt. Ab initio, censebant quam fructum parit esse masculinum, et nudum esse femininam.[17]

Psychotropica cannabinoiedes, terpenoiedes, et aliae moleculae volatiles ex glandularibus trichomibus, quae tam copiose crescunt in calycibus et bracteis[18] plantarum feminarum.[19]

Omnium notorum generum cannabis pollen per ventum vectatur,[20] et semina pariunt quae rectius achenes vocantur.[21]

Agricultura

Romani

Varro, circa 50 a.E.V.

De reliquo instrumento muto, in quo sunt corbulae, dolia, sic alia, haec praecipienda. Quae nasci in fundo ac fieri a domesticis poterunt, eorum nequid ematur, ut fere sunt quae ex viminibus et materia rustica fiunt, ut corbes, fiscinae, tribula, valli, rastelli; sic quae fiunt de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, ut funes, restes, tegetes.



Et alio loco virgulta serenda, ut habeas vimina, unde viendo quid facias, ut sirpeas, vallus, crates; alio loco ut seras ac colas silvam caeduam, alio ubi aucupere, sic ubi cannabim, linum, iuncum, spartum, unde nectas bubus soleas, lineas, restis, funes.

Varro, De Agri Cultura, 1.22 et 1.23

Columella, circa 50.

Leguminum[22] genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum videntur faba, lenticula, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum, sesama, lupinum, linum etiam, et ordeum, quia ex eo ptisana est. Item pabulorum optima sunt medica et foenum Graecum, nec minus vicia. Proxime deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex ordeo.


Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque humidum et alte subactum deposcit.

Columella, De Re Rustica, 2.7 et 2.10

Palladius, circa 350

3.5: De serendo cannabo: Hoc mense ultimo cannabum seris terra pingui, stercorata, rigua uel plana atque umida et altius subacta. In uno pede quadrato sex eiusdem seminis grana ponuntur.



De cannabo: Hoc etiam mense cannabum serimus usque in aequinoctium uernum hac ratione, qua in februario disputatum est.

Palladius, Opus Agriculturae, 3.5 et 4.5


Usus per historiam

Ab aevo neolithico homines cannabe utebantur. Invenerunt semina ustulata in sepulcris Romaniae quae censunt fuisse ab circa 8000 a.E.V..[23] Omnes culturae autem populique non cannabe eodem modo adhibebant. Fere omnes in medicinam et in textilia faciendo cannabim sciebant. Ratio variarum sapientiarum est multiplex:[12]

Modi diversi agriculturae cannabim diversum pariunt.

  1. Parva cum copia lucis solis densitateque plantarum satarum, cannabis crescit celeriter, sicut boscus. Magna, autem, longa sicut harundo. Terra etiam qualitatem cannabis contingit.
  2. Potestas psychotropici altitudini qua cannabis colitur pendet: altius, fortior!
  3. Leges et mores usum medicamenti saepe prohibebant. Semper non eget populus novo medicamento, eis quae etiam in usu sunt sicut alcohole et tabaco sufficientibus.
  4. Etiam omnis cultura non eget novo fonte ciborum. Multi, sicut Mao Zedong in Sina inter annos 1958-1960, cannabim cibo petebant, cibis solitis per fames vastatis.

Textilia

Fibrae cannabis et harundo.
Fibrae cannabis et harundo.


Antiquitatis

Aegypti

Textus ex pyramidibus plantas quibus rudentes facerent appellant šmšm.t.[24] Fibrae cannabis in sepulchris Akhenaten (Amenophis IV, dynastiae XVIII) et cannabis pollen inventum est in mumia Ramesei II (dynastiae XIX).[25]

    
Hieroglyphi
M17 G43 V13
S24
N35 <1
E34
N35
M17 S29
2> D36
N29 G1
V1 V1 V1 N37 G17 N37 G17 X1 M2
    
Translitteratio

ỉw ṯɜz.n (Wnỉs)| cqɜ.w šmšm.t [24]

Latine

Nodavit Onnos rudentes cannabis.

– Fragmenta hieroglyphica, De muro pyramidis

– convertit Iustinus


Romani

Circa 440 a.E.V.

Apud Herodotum (4.74-75) Scythii cannabe uti dicuntur ut vestimenta faciant et ipsi laetitia mirantur:

"Ἔστι δέ σφι κάνναβις φυομένη ἐν τῇ χώρῃ πλὴν παχύτητος καὶ μεγάθεος τῷ λίνῳ ἐμφερεστάτη• ταύτῃ δὲ πολλῷ ὑπερφέρει ἡ κάνναβις• αὕτη καὶ αὐτομάτη καὶ σπειρομένη φύεται. Καὶ ἐξ αὐτῆς Θρήικες μὲν καὶ εἵματα ποιεῦνται τοῖσι λινέοισι ὁμοιότατα• οὐδ’ ἄν, ὅστις μὴ κάρτα τρίβων εἴη αὐτῆς, διαγνοίη λίνου ἢ καννάβιός ἐστι• ὃς δὲ μὴ εἶδέ κω τὴν κανναβίδα, λίνεον δοκήσει εἶναι τὸ εἷμα. (75) Ταύτης ὦν οἱ Σκύθαι τῆς καννάβιος τὸ σπέρμα ἐπεὰν λάβωσι, ὑποδύνουσι ὑπὸ τοὺς πίλους καὶ ἔπειτα ἐπιβάλλουσι τὸ σπέρμα ἐπὶ τοὺς διαφανέας λίθους [τῷ πυρί]• τὸ δὲ θυμιᾶται ἐπιβαλλόμενον καὶ ἀτμίδα παρέχεται τοσαύτην ὥστε Ἑλληνικὴ οὐδεμία ἄν μιν πυρίη ἀποκρατήσειε• οἱ δὲ Σκύθαι ἀγάμενοι τῇ πυρίῃ ὠρύονται. Τοῦτό σφι ἀντὶ λουτροῦ ἐστι• οὐ γὰρ δὴ λούονται ὕδατι τὸ παράπαν τὸ σῶμα."[26]



"Cannabis eis (sc. Scythis) in terra eorum crescit praeter crebritatem atque magnitudinem valde similis lini; quamobrem cannabis multo superat. Ea et sua sponte et sata augetur. Ex ea autem Thraces sibi etiam vestimenta linis simillima faciunt. Si quis ea vehementer non abraderet, utrum linum an cannabis sit non cerneret. Qui cannabem non novit, id lineum esse putabit. (75) Scythae, cum huius cannabis semen capiunt, in tabernaculum subeunt et semen in saxa candentia deponunt, quod tunc fumat et talem exhalationem praebet ut nullus ignis Graecus eam praecellat. Scythae autem mirantes vapore fremunt. Hoc eis pro lavando est, totum enim corpus aqua non lavant."

Herodotus, Historiae

– convertit


Apud Plinium

xix. viii. 29 hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis marique invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, set spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim pensans. est quidem eius natura interpolis, rursusque quam libeat vetustum novo miscetur.
xix. lvi. 173 Reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plurima, cum inaruit, eique perquam similis thapsia, de qua diximus inter externos frutices; deinde utilissima funibus cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tenerior.

Plinius, Historia naturalis


Cibus

Antiquitatis

Graeci et Romani

Ephippus, Circa 250 a.E.V..

Ex fabula ΚΥΔΩΝ :

Meineke:
Καὶ μετὰ δεῖπνον κόκκος * *
ἐρέβινθος * * * κύαμος,
χόνδρος, τυρός,
μέλι, σησαμίδες, βράχος, βρυγμός,
μνοῦς, πυραμίδες, μῆλον, κάρυον, (5)
γάλα, κανναβίδες, κόγχαι, χυλός,
Διὸς ἐγκέφαλος.[27]

    

Latine:
Et post coenam coccus,
cicer, faba,
alica, caseus,
mel, sesamides, brachus, brygmus,
mnûs, pyramides, mala, nux,
lac, cannabides, conchae, sucus,
Iovis cerebrum.

Ephippus, Cydon

– convertit Schweighaeuser[28]


Plinius circa 55

xix. lvi. 173semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio autumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur. ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus decorticata purgatur.

Plinius, Historia naturalis

Galenus circa 175 :

Περὶ καννάβεωϲ ϲπέρματοϲ.

Οὐχ ὥϲπερ αὐτὸ τὸ φυτὸν τῆϲ καννάβεωϲ ἔοικε πωϲ τῷ ἄγνῳ, καὶ τὸ ϲπέρμα τῷ ϲπέρματι παραπλήϲιόν πώϲ ἐϲτι τὴν δύναμιν, ἀλλ’ ἀποκεχώρηκε πάμπολυ, δύϲπεπτόν τε καὶ κακοϲτόμαχον ὂν καὶ κεφαλαλγὲϲ καὶ κακόχυμον. ὅμωϲ δ’ οὖν καὶ τοῦτό τινεϲ ἐϲθίουϲι φρύγοντεϲ ἅμα τοῖϲ ἄλλοιϲ τραγήμαϲιν. ὀνομάζω δὲ δηλονότι τραγήματα τὰ παρὰ τὸ δεῖπνον ἐϲθιόμενα τῆϲ ἐπὶ τῷ πίνειν ἡδονῆϲ ἕνεκα. θερμαίνει δ’ ἱκανῶϲ καὶ διὰ τοῦτο καὶ κεφαλῆϲ ἅπτεται βραχεῖ πλεῖον ληφθέν, ἀτμὸν ἀναπέμπον ἐπ’ αὐτὴν θερμόν θ’ ἅμα καὶ φαρμακώδη.[29]

De Cannabis semine.

Non quemadmodum planta ipsa cannabis vitici quodammodo est similis, ita semen semini facultate est simile, sed plurimum ab eo dissidet, ut quod concoctu sit difficile, stomachoque, ac capiti noceat, parvique sit succi. Sunt tamen qui eo quoque frixo cum aliis tragematibus vescantur: tragemata autem voco ea, quae post coenam, voluptatis inter bibendum excitandae gratia, manduntur. Multum calefacit, ideoque sumptum Paulo largius, caput ferit, vaporem sursum ad ipsum mittens calidum simul, ac medicamentosum.[30]

Galenus, De alimentorum facultatibus

– convertit Martinus Gregorius



Nostri aevi

Platina

1474 vel 1475

  • 7.ind.(2):
    ?
  • 7.18(4):[31]
    De Cannabi
    Vellitur et cannabis ipsa, ut linum. Decorticata post vindemiam funes ad usum praestat. Aiunt cannabim in Alabandica ferularum vicem in plagarum usum praebere, adeo magna in regione nascitur. Ex semine cannabis tunso cibaria quaedam fiunt, quae et stomacho et capiti ac denique membris omnibus plurimum nocent.
  • 7.49:
  • Cibarium Cannabinum
    Cibarium cannabinum pro duodecim convivis hoc modo facito: libram cannabis bene mundi tandiu coquito donec scindatur. Coctam et una cum libra amygdalarum addito. Etiam excavato pane in mortario tunsam iure macro dissolvito, transagitoque in caccabum per cribrum setaceum. Ad focum deinde positum cochleari crebro agitato. Postremo vero ubi prope cocturam fuerit selibram sacchari, semunciam gingiberis, parum croci cum aqua rosacea indito. Coctum et in scutulas divisum aromatibus dulcioribus conspargito. Hoc ego baricocolis Senensium persimile puto; ex multis enim probabilibus rebus improbabile edulium est factum; nam et difficulter concoquitur et fastidium ac dolorem facit.
  • 7.68:
    In Cannabim
    Semen cannabinum per diem ac noctem in aqua sinito quod in summo natabit ut vanum abiicito. Hoc cum amygdalis bene mundis contundito; tunsum cum iure pisorum dissolvito. Sacchari modicum et aquae rosaceae addito, concoquitoque simul omnia bene miscendo ad octavam horae. De hoc cibo male sentit Cassius Hemina quo nihil ut idem asserit potest esse insalubrius.
  • 8.ind:
    ?
  • 8.57(2):
    Offa Cannabina
    Semen cannabinum ita coctum ut iam corticem discissam ostendat in mortario cum amygdalis mundis bene teres. Tritum dissolves cum aqua recenti, transferesque in caccabum per setaceum excretorium. Efferveat parum cum modico salis et sacchari necesse est, addendum et piper si id quoque placet. Ebulliat iterum parumper. Buccellas panis parum tostas praeparabis, indesque hoc cibarium in patinas; buccellas ipsas tamquam tabulata quaedam extendes. Tris aut quattuor ordines ex his facies. Aromata postremo dulcia praesertim parumper asperges. Fugiendum hoc penitus est; nam et male alit et fastidium concitat, et dolorem in stomacho in intestinis generat, atque oculos hebetat.

Platina, De Honesta Voluptate et Valitudine:


Europa

Serius in mediis aevis, Germani et Itali in mensibus suis cannabim coquebant. [32]


Medicina

Antiquitatis

Aegypti

Papyrus Ramassei III, col. 26:

V31
X1
F48
X1
Z1 Z1 Z1 N33
U1
X1 X1
M2 N37
G17
N37
G17 X1
M2
Z2
N29
N35
N29
N35
Z9 A55 N35 D26 N4 M17 D36
N35
N35
N35
D4
D4
N35
O34
A1 M17 G17 N14 G1 F35 N5
Z7 Z4

: mɜt.t šmšm.t qnqn, sdr n ỉɜd.t, ỉc ỉr.ty n=s ỉm dwɜy
: apium, cannabim obtere, requiescat in rore, lava occulos in ea bene mane

Assyrii

Apud Assyrios, cannabis pro multis malis corporis praescribentur.[13]

  • Ad depressionem: cum mesembryanthemo cannabim misce, lava totum aegrum
  • Ad oculos malos: ungue oculum cannabe cum oeleo iuniperi
  • Ad menstura vitanda cum mentha et croco in cervisia
  • Ad neuralgiam, tussiones, tetanum, et hydrophobiam
  • Ad sedativum, et anodynum, et menorrhagiam, et dysmenorrheam
  • At tumores detumescendos, enemate cannabe tamariscoque in oleo porci

India

Romani

Plinius circa 55

xx. 97.258 sucus ex eo vermiculos aurium et quodcumque animal intraverit eicit, sed cum dolore capitis, tantaque vis ei est, ut aquae infusus coagulare eam dicatur; et ideo iumentorum alvo succurrit potus in aqua. radix articulos contractos emollit in aqua cocta, item podagras et similes impetus. ambustis cruda inlinitur, sed saepius mutatur, priusquam arescat.

xx. 97.259 Cannabis in silvis primum nata est, nigrior foliis et asperior. semen eius extinguere genituram virorum dicitur.

Plinius, Historia naturalis


Nostri aevi


Medicamentum

Sicca caudicula floris Cannabis sativae.
Sicca caudicula floris Cannabis sativae.
Sigarella manu conversa cannabe impleta.
Sigarella manu conversa cannabe impleta.

Sine dubio, ut fruantur effectu psychotropico plurimi cannabim adhibent. Insunt nonnulla psychotropica, sed praestat longe copia potentiaque THC (tetrahydrocannabinol), cuius ut effectus sentiantur, 10 μg per kg corporis concoquenda sunt.[33]

Sunt multi modi ingestationis, sed fortasse solitissimus est fumare flores siccas, et etiam huic modo sunt variationes. Sicut dextrorsum depingitur, flores siccae conterantur et in sigarellis complicentur. Fortasse etiam e fistula vel calice flores integras vel sectas fument. Nonnumquam fistula est aquaria, et fumus per aquam in bullis percolatur. Resina fieri potest ex . Thea et aliae potiones infundantur e cannabe et aqua, vel lacte, vel alcohole. Suasum est infundere cannabim in aqua abusum cannabis esse, quia male per aquam THC dissolvitur. Modo 2.8 g/L possunt dissolvi.[34]. Potius dissolubilis adipibus et solventibus organicis, sicut butanio et hexanio, sane etiam in alcohole. Nonnumquam potio e cannabe alcoholeque claro infusa appellatur "draco viridis". Cannabis etiam cocta edi potest.

Res, praecipue medicae, scriptae ferunt cannabis usus hos diu notum esse.

"That the stupefying effect of the hemp plant was commonly known from extremely early times is also indicated linguistically. The character ma ()very early assumed two connotations. One meaning was, 'numerous or chaotic', derived from the nature of the plant's fibers. The second connotation was one of numbness or senselessness, apparently derived from the properties of the fruits and leaves which were used as infusions for medicinal purposes . . . as a character it 麻 combines with other characters to form such bisyllabic words as ma-tsui, narcotic (麻 and 'drunkenness'); ma-mu, numb (麻 and 'wood'); and ma-p'i, paralysis (麻 and 'rheumatism')."[35]



"Ut cannabis soporat vulgo notum est ab aevo antiquissimo, etiam per rem linguisticam attestatur: littera ma () prisce sensus duos adsumpsit. Ille 'multum vel chaoticum', ob vultum fibrarum erratarum . Alter 'torpor vel corporis absentia sensus', ut patet derivatum ab proprietatibus fructorum foliarum quas adhibebant infuisis pro medicina . . . littera 麻 cum aliis litteris componi potest ad verba bisyllabica multa facienda sicut: ma-tsui, narcoticos (麻 et 'ebrietas'); ma-mu, torpidus (麻 et 'lignus'); et ma-p'i, paralysis (麻 et 'dolor artuum')."

Hui-Lin Li, An archeological and historical account of Cannabis in China

– convertit Ioscius


THC

Figura chemica THC.
Figura chemica THC.


Effectus

Hi sunt nonnulli cannabis effectus in homines, vel fumata vel essa.[36]

Boni Neutri Mali
  • euphoria
  • risus
  • relaxatio, tensionis reductio
  • cogitatio plus philosophica vel creativa; sententiae facilius fluunt
  • melior vel gravior musicae aestimatio
  • maior sensibus naturalibus conscientia
  • musculi relaxati
  • ad dolores, sicut cephalgiam vel spasmos valescendos
  • reductio nauseae
  • laetitia ex odiosis rebus
  • mutatio conscientiae generalis (sicut cum omnibus psychotropicis)
  • plus appetentiae
  • tarditas motuum cogitationumque
  • mutatio visionis (colores candidiores fortasse videntur)
  • lethargia
  • siccitas lacrimarum et oris
  • memoriae linea interrupta
  • memoria brevis vastatur
  • cogitationes errantes
  • nausea, mixta cum aliis psychotropicis sicut alcohole, tabacum, et aliis fortioribus
  • sanguinolentia oculorum [37]
  • tussis, asthma, et aliae difficultates respirationis
  • pulsus cordis elevatus
  • anxietas quibus nuper frui inceperunt
  • cephalgia
  • vertigo, aporia
  • languor vel collapsus
  • paranoia
  • vertigo et aporia
  • fortasse fit addictio psychologica
  • inscitia et corporis coordinatio amissa
  • agitat condiciones psychologicas quae etiam exstant


Inquisitio in effectus, Sueciae acta, intuita est adolescentes in partibus tribus, quarum una pars cannabi tanta utitur, secunda cannabi et tabaco, et tertia quae omnino duobus abstinet. Dicit eos qui cannabi tanta utuntur melius agere scholae, in rebus athleticis, et cum paribus. Hypothesis, quae coniectavit eos qui absinet optime acturos, convicta est. Non, autem, rationem rerum proposuit inquisitio.[38]

Antiquitatis

Sinici

In Materia Medica Sutra, quae scripta est circa 2000 a.E.V., distinctionem invenimus inter semina. Ma fen sunt semina mala, ma ze bona.[16]

Primo saeculo a.E.V., pharmacopoiea Pên-ts'ao Ching dixit, "Si nimis consumit, homo, daemonibus apparentibus se contorquebit sicut maniacus. At si per multum tempus accipiat, cum tenebris conloquatur, et corpus ipsud levius fiat."[35]

In saeculo secundo E.V., chirugista clarus Sinicus Hua T'o anaesthesiam coxit cannabe vinoque.[35]

Nostri aevi

Nunc est medicamentum inter omnia quartum in usu, praeter tabacum, alcohol, et coffeum.[12]



Cannabis et lex

Ab bis millesimo aevo usque ad nostrum aevum, leges in maxima telluris parte possessionem culturamque prohibent vel copiam legitimatam portatu circumscribunt.

In nonnullis nationibus exceptis, sicut Canada et Nederlandia, etiamsi leges stricto verbo prohibent possessionem, in actu lex non tollitur.

Cannabis et religio


Citationes

  1. Sativa sane refert adiectivum ductum de sero, serere, sevi, satum.
  2. Linnaeus in suis Speciebus Plantarum scripsit sativam anno 1723, sed Caspar Bauhin fuit primus, anno 1597.
  3. Janischevsky anno 1924 designavit novam speciem ex Asia Centrali et Siberia Occidentali fibrosiorem.
  4. Amala Raman, "The Cannabis Plant," ex Cannabis: The Genus Cannabis, Davide Brown censore (Universitas Portus Magni: Schola Pharmaceutica, 1998), pp 29.
  5. Chantaire. Dictionaire étymologique de la langue grecque: Istoire des mots tome II ε-κ paris éditions Kincksieck. 1970
  6. 6.0 6.1 Sara Benetowa. Tracing one word through different languages, ex The Book of Grass, Georgio Andrews et Simone Vinkenoog editoribus. Grove Press, Inc. NY. 1967
  7. Isidorus, Etymologiae, 19.27.2-3.
  8. Immanuel Löw. 1924-1934. Flora der Juden, vol. I-IV. Reprinted 1967. Hildeshein)
  9. Ex Hebraica in Syriacam lingua transiens, per metathesin, consonantes verbi ordine mutati sunt. Ergo Hebraice png => Syriace qnp.
  10. Mechoulam, R., W. A. Devane, A. Breuer, et J. Zahalka. 1991. A random walk through a Cannabis field. Pharmacology Biochemistry and Behavior 40(3): 461-464.
  11. "The ancient Egyptian word šmšmt was in the past wrongly taken to mean sesame, but has now been shown to be Cannabis sativa." Lise Mannsiche. An Ancient Egyptian Herbal. University of Texas Press; 1st University of Texas Press ed edition (1989). p.82.
  12. 12.0 12.1 12.2 Martinus Booth. Cannabis: A history. Doubleday, UK. 2003.
  13. 13.0 13.1 Reginaldus Campbell Thompson. A dictionary of Assyrian botany.
  14. Lebel-Hardenack, S. et S. R. Grant. Genetics of sex determination in flowering plants. Trends in Plant Science 2(4): 130–136.
  15. Cristiana Moliterni, V. M., L. Cattivelli, P. Ranalli. and G. Mandolino. The sexual differentiation of Cannabis sativa L.: A morphological and molecular study. Euphytica 140(1-2): 95-106. Ab 25 Februarii 2007
  16. 16.0 16.1 http://mojo.calyx.net/~olsen/HEMP/IHA/iha02111.html
  17. Amala Raman. The Cannabis Plant, ex Cannabis: The Genus, Davide T. Brown editore. Harwood Academic Publishers. India. 1998. ISBN 90-5702-291-5
  18. Bractea est vebrum neolatinum pro Anglico verbo "bract" secundum Merriam-Webster
  19. Mahlberg, Paul G. and Eun Soo Kim. 2001. THC (tetrahyrdocannabinol) accumulation in glands of Cannabis (Cannabaceae). The Hemp Report 3(17). Ab 23 Februarii 2007
  20. Robertus C. Clarke. Marijuana Botany, 2nd ed. Ron Publishing, California. 1991. ISBN 0-914171-78-X
  21. E. Small. Morphological variation of achenes of Cannabis. Canadian Journal of Botany 53(10): 978-987. 1975.
  22. Hic usus differt a nostro. Vide legumen.
  23. Richard Rudgley, The Lost Civilizations of the Stone Age (New York: Touchstone, 1999), ISBN 0-684-85580-1.
  24. 24.0 24.1 Textus Pyramidales, carmen 319, §514a (v. 639-40)
  25. Ricardus RudgleyThe Encyclopedia of Psychoactive Substances. Little, Brown, and Company. 1998
  26. Herodoti Historiae.
  27. Meineke Kyd. frag 2
  28. 1805 Iohannis Schweighaeuser Argentoratensis Athenaei Naucratitae Deipnosophistarum Libri Quindecim, Tomus Quintus, ad locum Dipnosophistae 14.50
  29. Galenus De alimentorum facultatibus 1.34 (=Kühn 6, pp.549-550).
  30. 1597, Galeni Librorum Secunda Classis ex septima Iuntarum editione, "Galeni De Alimentorum Facultatibus libri tres", interprete Gregorio, Gadaldino emendente. p. 15
  31. Cf. Plin. NH 19.173-175
  32. Regional Cuisines of Medieval Europe: A Book of Essays (2002), edited by Melitta Weiss Adamson ISBN 0-415-92994-6 pg. 98, 166
  33. http://www.marijuanalibrary.org/brain2.txt
  34. Akinde Omotayo. The Medical Applications of Cannabinoids. Borough of Manhattan Community College. Accepta 15 Septembris 2006.
  35. 35.0 35.1 35.2 Hui-Lin Li 1974. An archeological and historical account of Cannabis in China. Economic Botany 28(4): 437-448.
  36. Cannabis apud http://www.erowid.org
  37. L&S apud Perseum; sanguinolentia valet idem ac Anglice "blood-shot".
  38. Inquisitio Suecica in effectus cannabis per adolescentes.


Vide etiam


Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cannabim spectant.

This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.