|
Carolus Linnaeus (natus Stenbrohulti in Smalandia die 23 Maii 1707, mortuus Upsaliae die 10 Ianuarii 1778), vir Suecianus, fuit botanicus et medicus munere.
Praeclarus est quia, permulta milia specierum describens, systema naturae finxit (1738–1766). Elementa taxonomiae biologicae nobis excogitavit: phylum, classem, genus, et speciem. Hortus Linnaei adhuc hodie ad universitatem Upsaliensem videri potest.
Anno 1755, factus est eques, et nomen (ut nobilius esset) mutavit in Carolum a Linné (Suecice: Carl von Linné).
Multarum plantarum multorumque animalium nomina binominalia a Linnaeo inventa sunt. Nominibus botanicis ab eo nobis datis addere licet abbreviationem L.; nominibus zoologicis addere licet Linnaeus cum anno publicationis.
Nexus externus
Vide etiam
More about Carolus_Linnaeus: carolus distinguished linnaeus,
|