|
Article on other languages:
|
Energia, in physica, est captus vel potestas laborem agendi, quae aequalis est vi in corpore applicata a motionis distantia multiplicata. Sunt duae formae energia: potentialis et cinetica.
Energia cineticaEnergia cinetica dicitur energia ob corporum motum. In physica classica arelativistica Newtoniana, energia cinetica ob centri massae motum Kcen est ubi m est massa et v celeritas corporis. Energia cinetica circuitionalis est ob motum massae circum centrum suum. Pro circuitione simplice energia circitionalis est ubi I est momentum inertiae et ω celeritas angularis corporis. Energia potentialisEnergia potentialis dicitur energia ob vires et corporis positionem. In theoria gravitatis Newtoniana, energia potentialis U est ubi Lex conservationis energiaeLex conservationis energiae dicitur constans esse summa omnium energiarum potentialum et cineticarum E = T + U. Haec lex derivatur per ratiocinationes de legibus motus Newtonianis. Energia interna et externaEnergiae possunt esse aut internae aut externa, quod maxime pendet in analysis perspectiva. Energiae internae proveniunt e rebus corporis internis, dum energiae extenae proveniunt e factoribus extra corporibus. Energiae externae exemplaSi corporis singuli motus in campo gravitationali consideramus, energiae cineticae externae exemplum est energia ob centri massae motum. Energiae potentialis externae exemplum est energia potentialis gravitationalis Newtoniana, cuius formula est supra. Energiae internae exemplaEnergiae cineticae internae exempla sunt energia ob temperaturam et corporis cicuitationem. Exemplum energiae potentialis internae est energia ob vincula chemica. Si ambae massae 1 et 2 consideramus sicut singulum systema physicum, altera exempla energiae internae sunt potentialis gravitationis energia inter duo corpora et tota energia cinetica ambarum particularum. Energia in theoria relativitatisAlbertus Einstein formulam invenit quae monstrat quomodo massa in energiam transformari potest: ubi m est massa et c celeritas luminis. Si E est completa energia interna corporis, haec lex quoque totam massam dat quam particula cohibet, Vide etiamNexus externi
|
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.