Frumentum est quaelibet herba poacea ex quo constat seges. Frumenta seminis eduli (qui secundum biologos est potius fructus genus, nempe caryopsis) coluntur, et per terrarum orbem magis quam segetes ceterae. In quibusdam nationibus plebes paene nihil nisi frumento vivunt.
Frumentum non solum in escam adhiberi potest sed praeterea fermentatum fit cervisia.
Locutio "Milium Indicum", de contextu pendente, potest indicare aut sorghum,[1] aut maizium,[2] aut frumentum generis aut Eleusine coracana aut Pennisetum glaucum.[3]
Sensu lato
Sunt herbae quae cum non poaceae sint, nihilominus tam similiter adhibeantur ut saepe inter frumenta numerentur, quales sunt:
Fagopyrum seu "Triticum Fageum" (Fagopyrum esculentum)
Notae
^PliniiNH, 18.55: "milium intra hos X annos ex India in Italiam invectum est nigrum colore, amplum grano, harundineum culmo. adolescit ad pedes altitudine VII, praegrandibus comis — iubas vocant —, omnium frugum fertilissimum. ex uno grano sextarii terni gignuntur. seri debet in umidis."