|
Article on other languages:
|
Gaius Plinius Secundus (anno 23 natus Novi Comi mortuus est 24 Augusti 79 eruptione montis igniferi Vesuvii) fuit vir doctus et dux militaris Romanus. Ut avunculus Gai Plinii Caecilii Secundi communiter Plinius Maior appellatur.
FamiliaPlinius origine equestri natus est. Soror erat Plinia, cuius filium Gaium Plinium Caecilium Secundum Plinius Maior, qui ipse liberis orbus erat, educavit, postquam sororis maritus mortuus est. Postea eum etiam adoptavit. VitaPlinius Maior Romae educatus est, ubi Publium Pomponium Secundum poetam tragoediorum cognovit. Ibi praecipue Botanicae arti studuit. Aliquamdiu Plinius et causas dixit. Tum, anno 47 in Germania praefectus alae bellis Gnaei Domitii Corbulonis contra Chaucos interfuit. Annis 50 et 51 ad Rhenum fuit, ubi fontem salutarem valetudini apud Aquas Mattiacas descripsit[1]. Anno 52 Romam revertit et Comi iterum causas dixit. Postquam Nerone imperatore regnante cursum honorum intermisit, anno 70 bello Iudaico Titi Flavii interfuit. De eius magistratibus insequentium annorum nihil certi novimus, sed anno 78 praefectus classis Misenensi factus est et Naturalem historiam scribebatur. Cum anno 79 homines ab eruptione Vesuvii in periculo ductos adiuvare conabatur, ipse mortuus est. OperaOpus solum Plinii hodie servatum est Naturalis historia in 37 libris divisa, e permultis scriptoribus Graecis et Latinis hausta, de geographia, botanica, pharmacologia necnon multis aliis scientiis disserens. FortunaPlinius praeclarissimus fuit in medio aevo ut qui scientiam naturalem Graecorum Romanorumque Latine digessit seriatim. Opus eius perutile est quia fere omnes libri a Plinio excerpti hodie deperditi sunt. Vide etiam
Nexus externi
Notae
|
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.