|
Article in other languages:
|
Hierosolyma[1] (-orum n.[2]) (Graece: Ἱεροσόλυμα n. pl.), vel Ierusalem vel Hierusalem, olim Aelia Capitolina, est Iudaeae urbs, Iudaeis,[3] Christianis, et Islamicis sancta. Israel et Palaestina inter se de urbe rixantur, sed urbs secundum CN est neque Iudaica, neque Christiana, neque Arabica. Hebraice appellatur "Ierūšalayim" (ירושלים), Arabice "al-Quds" (Sancta). Historia
Despectus in Hierosolymorum templum, archaeologice depictus
Legio Arabica Hierosolymorum, anno 1948
Hierosolyma sunt urbs antiqua, quae iam circiter 1800 a.C.n. a Canaanitis habitata est. Secundum Biblia Sacra, Hierosolymis Abraham filium Isaac sacrificaturus erat. Ibidem David Sanctam Foederis Arcam statuit, ubi filius Salomon templum extruxit. Hierosolymis etiam Iesus Christus praesentatus est in templo, doctores puer docuit, evangelium praedicavit, miracula fecit; ibidem sub Pontio Pilato passus est, et a Christianis habetur tertia die resurrexisse, inde in caelos ascendisse, et Hierosolyma die iudicio venturus esse. Anno 70, die 5 aut 10 mensis Augusti, milites Romani excidium templi Hierosolymorum effecerunt. Post secundum excidium, anno 135, Romani urbem novo nomine restituerunt: Aelia Capitolina. Inter primam cruciatam, Christiani die 15 Iulii 1099 Hierosolymam ceperunt, sed die 4 Iulii 1187, exercitus Christianus in Hittin a Saladino profligatus est, qui die 2 Octobris Hierosolyma cepit. Vide etiamNotae
Questions for article: |
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.
IHS Europe: Infrared Heating Systems for Home and Business.