Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Jure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas
Hispania sita est in paeninsula Iberica, cuius regio centralis est planitia ampla (Hispanice: Meseta Central), in qua tres fluvii magni fluunt: Durius, Tagus, et Anas. Hac in planitie situm est Matritum, caput et maxima Hispaniae urbs.
Hiberus flumen (Hispanice Ebro), quod per Vallum Iberi fluit, inter Montem Ibericum et Pyrenaeos, est longissimum Hispaniae, vallis autem fecundissima. Summa huius vallis est urbs Caesaraugusta.
Regio Baetica in valle Baetis iacet, infra saltum Castulonensem, cuius litus orientale est frequentissimum apud regiones Valentia, Catalonia, et Murcia.