|
Article on other languages:
|
Sanctus Isidorus Hispalensis (ca. 560 - 4 Aprilis 636) archiepiscopus, Doctor Ecclesiae, unus ex egregissimis auctoribus primae partis Medii Aevi erat. Etymologiarum sive Originum, opus magnum eius, maximi momenti pro traditione scientiae classici erat. Isidorus, ob Etymologias, est patronus scolasticorum Historiae, Philosophiae, Philologiae, Archaeologiae et Geographiae. Propositum factum est Sanctae Sedis Isidorum Hispalensem designare patronum interretis (id est etiam Vicipaediae, quae est moderna versio pro Etymologiarum).
VitaIsidorus Hispalensis episcopus, circa 560 parentibus Severiano et Theodora Carthaginis novae in Hispania natus, duo fratres Leandrum et Fulgentium habebat sororemque unam Florentinam nominatam. Generosus fuit enim Isidorus familia sua, egregia dignitate nota. Leander, Isidoro aetate provectior frater, tamquam archiepiscopus in Hispali civitate (vulgo hispanico sermone Sevilla) ministrabatur et amicus Papae Gregorio V erat cum alter aetate minor frater, Fulgentius, episcopatu Astigitano functus erat a Leandro fortassis ipso nominatus. Mortuis eorum parentibus, iunior germanus frater Isidor a fratre Leandro educatus fuit ipsemet vix antenominatus eo curabatur ad iuniorem Isidorum ordinandum sacerdotem. Cum pristina antiqua fuisset Romana eruditio debilitata ac factio nobilis olim ruditate infecta esset etiam violentia inexercuisset, Isidorus ipse actitabat Visigothos in convertendo Arianos ad Catholicam niceanam confessionem fratrem assequens seniorem Leandrum Hispalensem. Progredius etiam ipse solus Isidorus instituta perficiebat fratruelia leandrina eo ipso seniore educante fratre e vita decesso. Item Isidorus prima abhinc iuventute in monasterium ingrediebatur. Aetate triginta annos impleta Isidorus abba creabatur. Eo ministerio severe moderabatur; saeculo suo regimen monasticae vitae apprime tenebatur ac respiciebatur. Fratri suo Leandro similiter inagens functus erat Isidorus ministerio praestanti Toleti ad concilium ac illius Hispalis. Leandro mortuo 13 Martii 600 aut 601 Isidorus triginta etiam plus annorum episcopaliter eo ministrabat eique incumbebatur fama unius altissimi eruditi Aetate Media oriente. Inter orientis Medii Aevi scriptores Isidorus Hispalensis eminens existimandus est nam ipsemet antiquum eruditionis aes colligebat ac inordinabat. Fuit enim Visigothorum regnum saeculo suo mixtione latini moris impressum et germani. Reliquae attamen Hispaniae provinciae partes - inter quas etiam Isidori natalis civitas sit numeranda - sub orientalis romani imperii byzantini potestate stabat qua causa ad romanos ingenuos fontes accessus possibilis fiebat. Anno 1598 in numerum sanctorum relatus est. Papa Innocentius XIII eum anno 1722 Doctorem Ecclesiae nominavit. Opera
Latine solum enim scriptas paginas composuit Isidorus suas; eaedem seduliter ab monachis Medio Aevo multiplicatae fuerant. Harum paginarum Isidori gratia solum aliquorum auctorum dicta posteritati traditae fuerant. Multas et varias Isidorus exercuit artes post se reliquens magnum operum numerum. Praecipue omnibus notae sunt suae in 20 libris collectae et anno 623 editae Etymologiae quarum titulus "Etymologiarum sive originum libri XX" erat. Cum hoc opere erudito promovebat Isidorus scientiam saeculi sui usque ad orientem illuminatum europaeum saeculum; effectiores praecipue primi tres libri fuerant super litterario Trivio (Grammatica, Rhetorice, Dialectica) et super mathematico Quadrivio (Arithmetica, Geometria, Astronomia, Musica). "De viris illustribus" vitarum descriptiones continet prodigiaque sanctorum super ex Africa septemtrionali et ex Hispania romanis scriptoribus saeculis VI ac VII viventibus. Sine ullo dubio inter suos aemulos praestabat Sanctus Isidorus tamquam theologus cum ipse totius Medii Aetatis opere suo informabat morem ecclesialemque doctrinam. Suum velut manuale theologicum morale institutum praecipuum theologicum opus "Sententiarum libri tres" ad Ecclesiae doctrinam super vitae christianae educatione tractantem indicat superque compositione ecclesiali. Sacerdotum caritativa obligatio in eo designabatur quod cura erga proximum servata sit. Refutabat attamen Sanctus Isidorus, paganis asperrime vituperatis, vim paganos in convertendo ad Christianitatem ceterosque. Ita informans scientiam traditam artesque promovens Sanctus Isidorus eruditionis etiam ponebat fundamentum et urbanitatis sciendi pro toto adveniendo medievali tempore europei continentis.
Isidorus de patria suaIn prologo Historiae Gothorum sic Isidorus Hispaniam laudat:
Vide etiamNexus externi
|
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.