|
Article on other languages:
|
Lituania, sive Lithuania, est terra prope litus orientale Maris Baltici, una ex tribus terris Balticis quae sunt inter Scandinaviam, Russiam, et Europam Orientem. Lituania est Unionis Europaeae pars post annum 2004.
GeographiaLituania meridianissima est ex tribus terris Balticis ad litus maris Baltici orientale sitis, ita septentrionibus Lettoniam vicinam habens. Alliae terrae, Lituania vicinae, Ruthenia Alba, Polonia atque Russia (Kaliningradi regione, Prussia olim) sunt. Ex quibus Lettonia Poloniaque participes Unionis Europaeae ut etiam Lituania sunt. Lituania etiam planis locis ut humilibus sita, montesque non habens, sed autem mari altior. Parsque orientalis, qui longius ab mare est, altior occidentalis partis usque ad metra 100. Lituaniae non sunt fluvii magni. Maximus est Niemen Fluvius, qui in Ruthenia Alba oritur; iuxta fluvium Counam iacet secunda Lituaniae urbs. Maxima urbs Lituaniae et caput est Vilna, ad secundum maximorum fluviorum (nomen cui Lituane Neris est, etiam ab nonnullis Slavico nomine Vilia appellatur) sita non longe limite orientali terrae. {???} Urbes: Couna (Kaunas), Memela (Klaipeda), Troca (Trakai), Vilkomiria (Ukmerge), Vilna. [1] Res gestaeHistoria Lituaniae non longa est. Nomen illud notum est ex 1009, cum illud terram unae ex gentibus Balticis significaret. Lituania civitas saeculi XIII medio declarata erat, sed notum est iam ante illam fuisse, et historici ex initio eiusdem saeculi exstitisse civitatem Lituanicam putant. Natio Lituana autem magne senior est eo tempore (vide caput de lingua Lituana), utenim aliis nominibus quam Lituani prius appellata erat. Ut civitas Lituania anni 1918 restituta sit, anno 1940 vi Unione Sovietica inclusa, et anno 1991, quattuor mensibus ante finem Unionis Sovieticae, civitas renovata est. NomenNomen Lituaniae originem primam Lituano ex nomine terrae Lietuva habet, verum tamen illud imprimis ex usu Slavico eiusdem nominis ('Litva') Latinum factum fuerit. Item littera u, quae Lituane semivocale v finitur, et originali Latina bene dicitur, cum multi populi vicini Lituanorum illum sonitum non haberent, imprimis variabat, maxime saeculo XIII, in cuius saeculi scriptis variis nomen Lituaniae ut Litbaniae seu Litfaniae scriptum potest inveniri. Saeculo tamen XV, usus correctus et nomen factum ut adhuc notum est. Ex eodem tempore etiam Lithuania a nonnullis scribebatur, cum illud h numquam ullo modo lingua Lituana diceretur, neu scripto uteretur neque vicinis linguis. Littera u ut [u] dici opportet (sicut in verbo Litǔānia), sed tamen etiam post saeculo XV nonnulli textus poetici habent illud nomen, ut quattuor syllabarum esset, seu licentia poetica seu Slavico usu u ut [v] dicentes. Notae
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.