Lupi sunt longi circa 100-150 centimetra, quorum triens cauda est. Pondus ab 25 usque ad 60 chiliogrammata est; mares maior sunt feminis.
Corpus adaptatum ad longos cursus est, thorace tenui et musculis fortibus dorsi crurisque.
Dicta et sententiae
Romani multis dictis lupos nominabant, exempli gratia:
Hanc sententiam in Bonna invenire potes: Castris per Alemannos captis ululandum est Romanis cum lupis vel potius vulpibus.
"Lupum videre" est tacere, nam visus luporum vocem humanam perdere habebatur: "sed in italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens." (NH 8.37), "vox quoque Moerim Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre prioresVergiliiEclogum 9, 53
"Lupus in fabula!" dicitur siquis de quo loqueris ex inopinato apparet.
"Lupum auribus tenere", hoc est esse in loco ancipite, scilicet quod siquis lupum auribus teneat, neque pertinere neque discedere sine periculo possit.
"Lupos apud oves custodes relinquere" sive "ovem lupo committere"
"Lupo agnum eripere" = aliquid difficile facere.
"Homo homini lupus", id est homines ipsos esse hominum praedatores.
"Tantum curare quantum lupus numerum ovium" est omnino non curare.
"Lupa" saepissime indicat scortum, qua re animalia ipsa nonnumquam potius "lupi feminae" dicuntur ne sit confusio.