|
Article on other languages:
|
Silesia (-ae, f.) est regio Europae mediae, quae primo millennio imprimis a Slavis culta est. Nomen regionis dicitur a Schlesso ortum esse; is Schlessus (vulgo: Schleß) habetur primus Silesiae rex, cuius subiecti fuisse pagani putantur. Alii nomen terrae a verbo repere derivatum esse suspicantur, quod Germanice schleichen indicat, et origo eius interpretationis ab iis sic explanatur, ut Christiani tempore fugiente paene cunctos paganos e regione eicerent, et eo modo quasi repentes paganos expellerent. Usque ad annum fatalem 1945, Silesia fuit provincia Germana, cuius incolae longe Theudisci natu erant; regio venerat primum (anno 1535) ad regnum Austriacum, tum a Friderico altero rege expugnata ad Borussiam (anno 1742, bello Silesio primo gesto; possessio provinciae bello Silesio tertio acto denuo in pace Hubertusburgensi, quam rex Borussiae Fridericus cum regina Austriae, Maria Theresia, fecit, confirmata est), deinde, anno 1871, cum secundum imperium Theudiscum conditum esset, regio facta est tota cum Borussia pars eius imperii, et manebat Borussica Theudiscaque usque ad finem bellum orbis terrarum secundum, cum exercitus ruber ex Unione Sovietica missus Silesiam expugnaret, Theudiscos expelleret, et pagum Polonis daret. Hodie regio est pars Poloniae, eius caput Vratislavia; maximum flumen, quod per Silesiam et Vratislaviam fluit, est Viadrus velut, Polonice, Odra. Pars pristinae Silesiae a Tzekiae administratur (Silesia Bohemica vel Silesia Moravica quoniam per vicensimum saeculum cum Moravia in unum concrevit). Natura regionis dat incolis Silesiis imprimis carbonem lapideum, qui usque ad hodiernum diem civibus quaestum non modicum parat. Plurimi regionis incolae lingua Silesica utuntur.
Silesia anno 1905
Vide etiamNexus externus
More about Silesia: altwasser silesia, silesia china, silesia map, lower silesia, selassie university, silesia city center, silesia travel, |
This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.